- STAUROPHORI
- STAUROPHORIapud Petrum Diaconum Chron. Casin. l. 4. c. 39. Posterô die Pontifex misit in occursum eius---Baiulos, Cereostatarios, Staurophoros, Aquiliferos, Leoniferos etc. Graece Σταυροφόροι sunt, qui Crucem in processionibus Ecclesiasticis ferre consuevêre. In Constantinopolit. Vero Ecclesia sic dicti, qui, alias Α῎ρχοντες τῆς Ἐκκλησίας et Ἐξωκατάκηλοι, quinque numerô fuêre, inter Patriarchae Consiliarios principem locum tententes. Vide. Histor. Concil. Florentini Sect. 2. c. 22. 25. 27. et Cl. Suicerum Thes. Eccl. vocibus praefatis, qui etiam de Crucis signo se signandi more veterum Christianorum, de voce Σταυρὸς et Σταυροθεοτοκίῳ, hymni genere, ac Σταυροπροσκυνήσει, seu adoratione Crucis, quomodo Dominicam III. Quadrages. quae Latinis Oculi, Graeci insigniunt, varia habet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.